monumenta.ch > Victricius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 9, 8
In reliquiis ergo admonitio perfectionis est, non divisionis iniuria. Quidquid ex disparili conceptione formatur, et non primi fontis liquore perfunditur, id caducum esse necesse est. Sol et sidera, tellus, et residua nomina vanitatum recipiunt corruptibilitatem, quia non habent exordium spiritale. Sanctorum autem passio, imitatio Christi est, et Christus est Deus.